Pular para o conteúdo

Pro P. Sestio

Marcus Tullius Cicero · Parte 102

[102] [cap.48] haec imitamini, per deos immortalis, qui dignitatem, qui laudem, qui gloriam quaeritis! haec ampla sunt, haec divina, haec immortalia; haec fama celebrantur, monumentis annalium mandantur, posteritati propagantur. est labor, non nego; pericula magna, fateor;

múltae insidiae súnt bonis

verissime dictum est; sed te[386]

íd quod multi invídeant multique éxpetant inscítiast[387],

inquit,

póstulare[388], nísi[389] laborem súmma cum cura écferas.

nollem idem alio loco dixisset[390], quod exciperent improbi cives,

óderint, dum métuant;

praeclara enim illa[391] praecepta dederat iuventuti.