Pular para o conteúdo

Pro Sex. Roscio Amerino

Marcus Tullius Cicero · Parte 90

[90] “ quis ibi non est volneratus ferro Phrygio?” non necesse est omnis commemorare Curtios, Marios, denique Memmios[255] quos iam aetas a proeliis avocabat, postremo Priamum ipsum senem[256], Antistium quem non modo aetas sed etiam leges pugnare prohibebant. iam quos nemo propter ignobilitatem nominat, sescenti sunt qui inter sicarios et de veneficiis accusabant; qui omnes, quod ad me attinet, vellem viverent. nihil enim mali est canes ibi quam plurimos esse ubi permulti observandi multaque servanda sunt.