[89] [cap.32] haec tu, Eruci, tot et tanta si nanctus[249] esses in reo, quam diu diceres! quo te modo iactares! tempus hercule te citius quam oratio deficeret. etenim in singulis rebus eius modi materies est ut dies singulos possis[250] consumere. neque ego non possum; non enim tantum mihi derogo, tametsi nihil adrogo, ut te copiosius quam me putem posse dicere. verum ego forsitan propter multitudinem patronorum[251] in grege[252] adnumerer, te pugna Cannensis accusatorem[253] sat bonum fecit. multos caesos non ad Trasumennum[254] lacum, sed ad Servilium vidimus.