Pular para o conteúdo

Pro Sex. Roscio Amerino

Marcus Tullius Cicero · Parte 77

[77] reliquum est ut per servos id admiserit. O, di immortales, rem miseram et calamitosam! quid [209]? in tali crimine quod innocenti[210] saluti solet esse ut servos in quaestionem polliceatur[211], id Sex. Roscio facere non licet? vos qui hunc accusatis omnis eius servos habetis; unus puer victus cotidiani administer[212] ex tanta familia Sex. Roscio relictus non est. te nunc appello, Scipio, te, Metelle[213]; vobis advocatis, vobis agentibus aliquotiens duos servos paternos in quaestionem ab adversariis Sex. Roscius postulavit; meministisne Roscium[214] recusare? quid? ei servi ubi sunt? Chrysogonum, iudices, sectantur; apud eum sunt in honore et[215] in pretio. etiam nunc ut ex eis quaeratur ego postulo, hic orat atque obsecrat.