[76] [cap.28] verum haec missa facio; illud quaero, is homo qui[202] ut tute dicis, numquam inter homines fuerit[203], per quos homines hoc tantum facinus, tam occultum[204], absens praesertim, conficere potuerit. multa sunt falsa, iudices, quae tamen argui suspiciose possunt; in his rebus si suspicio reperta erit, culpam inesse concedam. Romae Sex. Roscius occiditur, cum in agro Amerino esset filius. Litteras, credo, misit alicui sicario qui Romae noverat neminem. arcessivit [205] aliquem[206]. quem [207] aut[208] quando? nuntium misit. quem aut ad quem? pretio, gratia, spe, promissis induxit aliquem. nihil horum ne confingi quidem potest; et tamen causa de parricidio dicitur.