[53] [cap.19] verum haec tu quoque[138] intellegis esse nugatoria; illud quod coepimus videamus, quo certius argumentum odi reperiri nullo modo potest. “exheredare pater filium cogitabat.” Mitto quaerere qua de causa; quaero qui scias; tametsi te dicere atque enumerare causas omnis oportebat, et id erat certi[139] accusatoris officium qui tanti sceleris argueret explicare omnia vitia ac peccata fili quibus incensus parens potuerit animum inducere ut naturam ipsam vinceret, ut amorem illum penitus insitum eiceret ex animo[140], ut denique patrem esse. sese oblivisceretur; quae sine magnis huiusce[141] peccatis accidere potuisse non arbitror.