Pular para o conteúdo

Pro Sex. Roscio Amerino

Marcus Tullius Cicero · Parte 52

[52] odium igitur acerrimum patris in filium ex hoc, opinor, ostenditur, Eruci, quod hunc ruri esse patiebatur. numquid est aliud? “immo vero” inquit “est; nam istum exheredare in animo habebat.” audio; nunc dicis aliquid quod ad rem pertineat; nam illa, opinor, tu quoque concedis levia esse atque inepta: “convivia cum patre non inibat.” quippe, qui ne in oppidum quidem nisi perraro veniret[137]. “domum suam istum non fere quisquam vocabat.” nec mirum, qui neque in urbe viveret neque revocaturus esset.