[4] accedit illa quoque causa quod a ceteris forsitan ita petitum sit ut dicerent, ut utrumvis salvo officio se facere[11] posse arbitrarentur; a me autem ei contenderunt qui apud me et amicitia et beneficiis et dignitate plurimum possunt, quorum ego nec[12] benevolentiam erga me ignorare nec auctoritatem aspernari nec voluntatem neglegere debebam[13].