Pular para o conteúdo

Pro Sex. Roscio Amerino

Marcus Tullius Cicero · Parte 3

[3] ego autem si[7] omnia quae dicenda sunt libere dixero, nequaquam tamen similiter oratio mea exire atque[8] in volgus emanare poterit. deinde quod ceterorum neque dictum obscurum potest esse propter nobilitatem et amplitudinem[9] neque temere dicto concedi propter aetatem et prudentiam. ego si quid liberius dixero, vel occultum esse propterea quod nondum ad rem publicam accessi, vel ignosci adulescentiae meae[10] poterit; tametsi non modo ignoscendi ratio verum etiam cognoscendi consuetudo iam de civitate sublata est.