Pular para o conteúdo

Pro Sex. Roscio Amerino

Marcus Tullius Cicero · Parte 35

[35] [cap.13] tres sunt res, quantum ego existimare possum, quae obstent hoc tempore Sex. Roscio, crimen adversariorum et audacia et potentia. criminis confictionem accusator Erucius[98] suscepit, audaciae partis Roscii sibi poposcerunt[99], Chrysogonus autem, is qui plurimum potest, potentia pugnat. de hisce omnibus rebus me dicere oportere intellego. quid igitur est?