Pular para o conteúdo

Pro Sex. Roscio Amerino

Marcus Tullius Cicero · Parte 34

[34] estne hoc illi dicto atque facto Fimbriano[93] simillimum? accusatis Sex. Roscium. quid ita? quia de manibus vestris effugit, quia se occidi passus non est. illud, quia in Scaevola factum est, magis[94] indignum videtur, hoc, quia fit a Chrysogono, non[95] est ferendum[96]. nam per deos immortalis! quid est in hac causa quod defensionis indigeat? qui locus ingenium patroni requirit aut oratoris eloquentiam magno opere desiderat? totam causam, iudices, explicemus atque ante oculos expositam consideremus; ita facillime quae res totum iudicium contineat et quibus de[97] rebus nos dicere oporteat et quid vos sequi conveniat intellegetis.