[109] [cap.38] venit in decem primis legatus in castra Capito. vos [302] totam vitam naturam moresque hominis ex ipsa legatione cognoscite. Nisi intellexeritis, iudices, nullum esse officium, nullum ius tam sanctum atque integrum quod non eius scelus[303] atque perfidia violarit et imminuerit, virum optimum esse eum iudicatote.