[108] age nunc ex ipsius Chrysogoni iudicio Rosciorum factum consideremus. si nihil in ista pugna Roscii quod operae pretium esset fecerant, quam ob causam a[298] Chrysogono tantis praemiis donabantur? si nihil aliud fecerunt nisi rem detulerunt, nonne satis fuit eis[299] gratias agi, denique, ut perliberaliter ageretur, honoris aliquid haberi? cur [300] tria praedia tantae pecuniae statim Capitoni dantur? cur quae reliqua sunt iste Roscius[301] omnia cum Chrysogono communiter possidet? nonne perspicuum est, iudices, has manubias Rosciis Chrysogonum re cognita concessisse?