Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 87

[87] at erat[615] mecum senatus, et quidem veste mutata, quod pro me uno post hominum memoriam publico consilio susceptum est. sed recordare qui tum fuerint consulum nomine[616] hostes, qui soli in hac urbe senatum senatui parere non siverint[617] edictoque suo[618] non luctum patribus conscriptis sed indicia luctus[619] ademerint. at erat mecum cunctus equester ordo; quem quidem in contionibus saltator ille Catilinae[620] consul proscriptionis denuntiatione terrebat. at tota Italia convenerat; cui quidem belli intestini et vastitatis metus inferebatur.

[cap.36] hisce ego auxiliis studentibus atque incitatis uti me, Laterensis, potuisse confiteor, sed erat non iure, non legibus, non disceptando decertandum—nam profecto, praesertim tam bona in causa, numquam, quo ceteri saepe[621] abundarunt, id mihi ipsi[622] auxilium meum defuisset—armis fuit, armis, inquam, fuit dimicandum; quibus a servis atque a servorum ducibus caedem fieri senatus et bonorum rei publicae exitiosum fuisset.