Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 81

[81] quis est nostrum liberaliter educatus cui non educatores, cui non magistri sui atque doctores, cui non locus ipse ille mutus[578] ubi[579] alitus[580] aut doctus est[581] cum grata recordatione in mente versetur? cuius opes tantae esse possunt aut umquam fuerunt quae sine multorum amicorum officiis stare possint? quae certe sublata memoria et gratia nulla[582] exstare possunt. equidem nihil tam proprium hominis existimo quam non modo beneficio sed etiam benivolentiae significatione adligari, nihil porro tam inhumanum, tam immane, tam ferum[583] quam committere ut beneficio non dicam indignus sed victus esse videare.