Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 78

[78] an vero putas idcirco minus libenter iudices[553] mea[554] causa esse[555] facturos quod me esse gratum crimineris[556]? an, cum patres conscripti illo senatus consulto quod in monumento[557] Mari factum est, quo mea salus omnibus est gentibus commendata, uni Cn. Plancio[558] gratias egerint[559]— unus enim fuit de magistratibus[560] defensor salutis meae—cui senatus pro me gratias agendas putavit, ei ego a me referendam gratiam non putem? atque[561] haec cum vides, quo me tandem in te animo[562] putas esse, Laterensis? ullum esse tantum periculum, tantum laborem, tantam contentionem quam ego non modo pro salute tua sed etiam pro dignitate defugerim[563]? quo quidem etiam magis sum non dicam miser—nam hoc[564] quidem abhorret a virtute verbum[565]—sed certe exercitus, non quia multis debeo—leve enim est[566] onus benefici gratia—, sed quia ⟨nomina⟩[567] saepe concurrunt[568], propter[569] aliquorum bene[570] de me meritorum inter ipsos contentiones, ut eodem tempore in omnis verear ne vix possim gratus videri.