Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 72

[72] [cap.30] respondebo tibi nunc, Laterensis, minus fortasse vehementer quam abs te sum provocatus, sed profecto nec considerate minus nec minus amice. nam primum fuit illud[502] asperius me, quae de Plancio dicerem, ementiri[503] et temporis causa fingere. scilicet homo sapiens excogitavi quam ob rem viderer maximis benefici vinculis[504] obstrictus, cum liber essem et solutus. quid enim? mihi ad defendendum Plancium parum multae, parum iustae necessitudines erant familiaritatis, vicinitatis, patris amicitiae? quae si non essent, vererer[505], credo, ne turpiter[506] facerem, si hoc splendore et hac dignitate hominem defenderem. fingenda mihi fuit[507] videlicet[508] causa peracuta ut ei quem mihi debere oporteret ego me omnia debere dicerem. at id etiam gregarii milites faciunt[509] inviti ut coronam dent civicam[510] et se ab aliquo servatos esse fateantur, non quo turpe sit protectum in acie ex[511] hostium manibus eripi—nam id accidere nisi forti viro et pugnanti comminus non potest—, sed onus benefici reformidant, quod permagnum est alieno debere idem quod parenti.