Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 63

[63] [cap.26] iubes Plancium de vitiis Laterensis dicere. nihil potest nisi eum nimis in se iracundum putavisse[437]. idem effers[438] Laterensem laudibus. facile patior id te agere multis verbis quod ad iudicium non pertineat, et id te accusantem tam diu dicere quod ego defensor[439] sine periculo possim confiteri. atqui non modo confiteor summa in Laterense ornamenta esse sed te etiam reprehendo quod ea non enumeres[440], alia quaedam inania et levia conquiras. “Praeneste fecisse ludos.” quid? alii quaestores nonne fecerunt? “Cyrenis liberalem in publicanos, iustum in socios fuisse.” quis negat? sed ita multa Romae geruntur ut vix ea quae fiunt in provinciis audiantur.