[61] profers triumphos T. Didi[421] et C. Mari et quaeris quid[422] simile in Plancio. quasi vero isti quos commemoras propterea magistratus[423] ceperint quod triumpharant[424], et non, quia commissi sunt eis magistratus in quibus re bene gesta triumpharent, ⟨propterea triumpharint⟩[425]. rogas quae castra viderit; qui et miles in Creta hoc[426] imperatore et tribunus in Macedonia militum[427] fuerit, et quaestor tantum ex re militari detraxerit temporis quantum in me custodiendum transferre maluerit. quaeris num disertus sit[428].