Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 16

[16] qua re noli me ad contentionem vestrum[94] vocare, Laterensis. etenim si populo grata est tabella, quae frontis aperit hominum, mentis tegit datque eam libertatem ut quod velint faciant, promittant autem quod rogentur, cur tu id[95] in iudicio ut fiat[96] exprimis quod non fit in campo? “hic quam ille[97] dignior” perquam grave est dictu. quo modo igitur est aequius[98]? sic credo, quod agitur, quod satis est iudici: “hic factus est.” “cur iste potius quam ego?” vel nescio vel non dico vel denique quod mihi gravissimum esset, si dicerem[99], sed impune tamen deberem dicere: “non recte.” nam[100] quid adsequerere[101], si illa extrema defensione uterer, populum quod voluisset fecisse, non quod debuisset?