Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 14

[14] [cap.6] haec populi oratio est, mea vero, Laterensis, haec: qua re victus sis non debere iudicem quaerere, modo ne largitione sis victus. nam si, quotienscumque praeteritus erit is qui non debuerit praeteriri, totiens oportebit eum qui factus erit condemnari, nihil iam est[82] quod[83] populo supplicetur, nihil quod diribitio[84], nihil quod[85] renuntiatio suffragiorum exspectetur. simul ut qui sint professi videro, dicam[86] :