[11] “male iudicavit populus.” at iudicavit. “non debuit.” at potuit. “non fero.” at multi clarissimi et sapientissimi cives tulerunt. est enim haec[55] condicio liberorum populorum praecipueque huius principis populi et omnium gentium domini atque victoris, posse suffragiis vel dare vel detrahere quod velit cuique; nostrum est autem, nostrum qui[56] in hac tempestate populi iactemur[57] et[58] fluctibus ferre modice populi voluntates, adlicere alienas, retinere partas, placare turbatas; honores si magni non putemus, non servire populo; sin eos expetamus[59], non defetigari[60] supplicando.