Pular para o conteúdo

Pro Cn. Plancio

Marcus Tullius Cicero · Parte 102

[102] quid enim possum aliud nisi maerere, nisi flere, nisi te cum mea salute complecti? salutem tibi idem dare possunt qui mihi reddiderunt. te[706] tamen[707]—exsurge, quaeso!—retinebo et complectar, nec me solum deprecatorem fortunarum tuarum sed comitem sociumque profitebor; atque, ut spero, nemo erit tam crudeli animo tamque inhumano nec tam immemor non dicam meorum[708] in bonos meritorum, sed bonorum in me, qui a me mei[709] servatorem capitis divellat ac distrahat. non ego meis ornatum beneficiis a vobis deprecor, iudices, sed custodem salutis meae, non opibus contendo, non auctoritate, non gratia, sed precibus, sed lacrimis, sed misericordia, mecumque vos simul hic[710] miserrimus et optimus obtestatur parens, et pro uno filio duo[711] patres deprecamur[712].