[99] quid quod Staienus est condemnatus? non dico hoc tempore, iudices, id quod nescio an dici oporteat, illum maiestatis esse condemnatum[496]; non recito testimonia hominum honestissimorum quae in Staienum sunt dicta ab eis qui Mam. Aemilio[497], clarissimo viro, legati et praefecti et tribuni militares fuerunt; quorum testimoniis planum factum est maxime eius opera, cum quaestor esset, in exercitu seditionem esse conflatam; ne illa quidem testimonia recito quae dicta sunt de HS dc[498] quae ille, cum accepisset nomine iudici Safiniani, sicut in[499] Oppianici iudicio postea, reticuit[500] atque suppressit[501].