[100] omitto et haec et alia permulta quae illo[502] iudicio in Staienum dicta sunt; hoc dico, eandem tum fuisse P. et L. Cominiis, equitibus Romanis, honestis[503] hominibus et disertis, controversiam cum Staieno quem accusabant quae nunc mihi est[504] cum Attio. Cominii dicebant idem quod ego dico, Staienum ab Oppianico pecuniam accepisse ut iudicium corrumperet; Staienus conciliandae gratiae causa se[505] accepisse dicebat.