[84] at enim pecuniam Staieno dedit Oppianicus non ad corrumpendum iudicium sed ad conciliationem[425] gratiae. Tene hoc, Atti, dicere, tali prudentia, etiam usu atque exercitatione praeditum! sapientissimum esse dicunt eum cui quod opus sit ipsi veniat in mentem; proxime accedere illum qui alterius bene inventis obtemperet. in stultitia contra est. minus enim stultus est is cui nihil in mentem venit quam ille qui quod stulte alteri venit in mentem comprobat. ita[426] Staienus tum recenti re, cum faucibus premeretur — ⟨sive⟩ ultro[427] excogitavit sive, ut homines tum loquebantur, a P. Cethego admonitus ⟨est⟩[428] — istam dedit conciliationis[429] et gratiae fabulam[430].