Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 83

[83] [cap.31] at enim Staienus non fuit ab Oppianico sed a Cluentio ad iudicium corrumpendum constitutus. cur eum[415], cum in consilium iretur, Cluentius et Cannutius abesse patiebantur? cur, cum[416] in consilium mittebant, Staienum iudicem cui[417] pecuniam dederant non requirebant[418]? Oppianicus querebatur, Quinctius flagitabat; sine Staieno ne in consilium iretur tribunicia potestate effectum[419] est. at condemnavit[420]. hanc enim condemnationem dederat obsidem Bulbo et ceteris ut destitutus ab Oppianico videretur. qua re si istinc causa corrumpendi iudici, si[421] istinc pecunia, istinc Staienus, istinc denique omnis fraus et audacia est, hinc pudor, honesta vita[422], nulla suspicio pecuniae, nulla corrumpendi iudici causa, patimini[423] veritate patefacta atque omni errore sublato eo transire illius turpitudinis infamiam ubi cetera maleficia consistunt[424], ab eo invidiam discedere aliquando ad quem numquam accessisse culpam videtis.