Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 75

[75] consurgitur in consilium, cum sententias Oppianicus, quae tum erat potestas, palam ferri velle dixisset ut Staienus scire posset quid[369] cuique deberet[370]. Varia iudicum genera; nummarii pauci sed omnes irati. Vt qui accipere in campo consuerunt eis candidatis quorum nummos suppressos esse putant inimicissimi solent esse, sic eius modi iudices infesti tum reo venerant; ceteri nocentissimum esse arbitrabantur, sed exspectabant[371] sententias eorum quos corruptos esse[372] putabant ut ex eis constituerent a quo iudicium corruptum videretur. [cap.28] ecce tibi eius modi sortitio ut[373] in primis Bulbo et Staieno et Guttae esset iudicandum! summa omnium exspectatio quidnam sententiae ferrent leves ac nummarii iudices. atque illi omnes sine ulla dubitatione condemnant.