Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 74

[74] in consilium erant ituri iudices xxxii. sententiis xvi absolutio confici poterat. HS[364] xl[365] milia in singulos iudices distributa[366] eum numerum sententiarum conficere debebant ut ad cumulum spe maiorum praemiorum ipsius Staieni sententia septima decima accederet. atque etiam casu tum, quod[367] illud repente erat factum, Staienus ipse non aderat; causam nescio quam apud iudicem defendebat. facile hoc habitus patiebatur, facile Cannutius, at non Oppianicus neque patronus eius L. Quinctius; qui, cum esset illo tempore tribunus plebis, convicium C. Iunio iudici quaestionis maximum fecit ut ne sine illo[368] in consilium iretur; cumque id ei per viatores consulto neglegentius agi videretur, ipse e publico iudicio ad privatum Staieni iudicium profectus est et illud pro potestate dimitti iussit; Staienum ipse ad subsellia adduxit.