Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 60

[60] Vtrum per deos immortalis! magis est mirandum quod is condemnatus est, an quod omnino respondere ausus est? quid enim illi iudices facere potuerunt? qui si innocentis Fabricios condemnassent, tamen in Oppianico sibi constare et superioribus consentire[285] iudiciis debuerunt. an vero illi sua per se[286] ipsi iudicia rescinderent[287], cum ceteri soleant in iudicando ne ab aliorum iudiciis discrepent providere? et illi[288] qui Fabrici libertum, quia minister in maleficio fuerat, patronum, quia conscius[289], condemnassent, ipsum principem atque architectum sceleris absolverent? et qui ceteros nullo praeiudicio facto tamen ex ipsa causa condemnassent, hunc quem bis iam condemnatum[290] acceperant liberarent?