Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 59

[59] hic iudices ridere, stomachari atque acerbe ferre patronus causam sibi eripi et se cetera de illo loco “respicite, iudices” non posse dicere; nec quicquam propius est factum quam ut illum persequeretur et collo obtorto ad subsellia reduceret ut reliqua posset perorare. ita[281] tum Fabricius primum suo iudicio, quod est gravissimum, deinde legis vi et sententiis iudicum est condemnatus.

[cap.22] quid est quod iam de Oppianici persona causaque[282] plura dicamus? apud eosdem iudices reus est factus, cum his duobus praeiudiciis iam damnatus esset; ab isdem autem iudicibus qui Fabriciorum damnatione de Oppianico iudicarant locus ei primus est constitutus. accusatus est criminibus gravissimis, et eis quae a me breviter dicta sunt et praeterea multis quae ego omnia nunc[283] omitto; accusatus est apud eos qui Scamandrum ministrum Oppianici, C.[284] Fabricium conscium malefici condemnarant.