Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 21

[21] Larinas quaedam fuit Dinaea, socrus Oppianici, quae filios habuit M. et N. Aurios[88] et Cn. Magium[89] et filiam magiam nuptam Oppianico. M. Aurius adulescentulus bello Italico captus apud Asculum in Q. Sergi senatoris, eius qui inter sicarios damnatus est, manus incidit et apud eum fuit in ergastulo[90]. N. autem Aurius, frater eius, mortuus est heredemque Cn. Magium fratrem[91] reliquit. postea magia, uxor Oppianici, mortua est. postremo unus qui reliquus erat Dinaeae filius Cn. Magius est mortuus[92]. is heredem fecit[93] illum adulescentulum[94] Oppianicum, sororis suae filium, eumque partiri cum Dinaea matre iussit. interim venit[95] index ad Dinaeam neque obscurus neque incertus qui nuntiaret ei filium eius, M. Aurium, vivere et in agro Gallico esse in servitute.