[20] cum manifesto venenum deprehendisset quod vir matris Oppianicus ei paravisset, et res non coniectura sed oculis et manibus[78] teneretur[79], neque in causa ulla dubitatio posset[80] esse, accusavit Oppianicum; quam constanter et quam diligenter postea dicam; nunc hoc scire vos volui[81], nullam huic aliam accusandi causam fuisse nisi uti[82] propositum vitae periculum et cotidianas capitis insidias hac una ratione vitaret[83]. atque ut intellegatis eis[84] accusatum esse criminibus Oppianicum ut neque accusator timere[85] neque reus sperare debuerit[86], pauca vobis illius iudici crimina exponam; quibus cognitis nemo vestrum mirabitur illum diffidentem rebus suis ad Staienum[87] atque ad pecuniam confugisse.