Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 178

[178] redditur Oppianico Nicostratus, Larinum ipsa proficiscitur cum suis maerens quod iam certe incolumem filium fore putabat, ad quem non modo[944] verum crimen sed ne ficta quidem suspicio perveniret, et cui non modo aperta inimicorum oppugnatio sed ne occultae quidem matris insidiae nocere potuissent. Larinum postquam venit, quae a Stratone[945] illo[946] venenum antea viro suo datum sibi persuasum esse simulasset, instructam ei continuo et ornatam Larini medicinae exercendae causa tabernam dedit. [cap.64] Vnum, alterum, tertium annum Sassia quiescebat, ut velle atque optare aliquid calamitatis filio potius quam id struere et moliri videretur.