[177] quaestio illo die de amicorum sententia dimissa[940] est. satis longo intervallo post iterum advocantur. habetur de integro quaestio; nulla vis tormentorum acerrimorum praetermittitur; aversari[941] advocati et iam[942] vix ferre posse, furere crudelis atque importuna mulier sibi nequaquam ut sperasset ea quae cogitasset procedere. cum iam tortor atque essent tormenta[943] ipsa defessa neque tamen illa finem facere vellet, quidam ex advocatis, homo et honoribus populi ornatus et summa virtute praeditus, intellegere se dixit non id agi ut verum inveniretur sed ut aliquid falsi dicere cogerentur. hoc postquam ceteri comprobarunt, ex omnium sententia constitutum est satis videri esse quaesitum.