Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 174

[174] at repentina morte periit. quod si esset ita factum, tamen ea res propter multorum eius modi casum minime[922] firmam veneni suspicionem haberet[923]; si[924] esset suspiciosum, tamen potius ad alios[925] quam ad habitum pertineret. verum in eo ipso homines impudentissime mentiuntur. id ut intellegatis et mortem eius et quem ad modum post mortem in habitum sit crimen a matre quaesitum cognoscite.