Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 172

[172] age vero, per quem venenum[915] datum? per M. Asellium. [cap.62] quid huic cum habito? nihil, atque adeo[916], quod ille Oppianico familiarissime est usus, potius etiam simultas. Eine igitur quem sibi offensiorem, Oppianico familiarissimum sciebat esse, potissimum et scelus suum[917] et illius periculum committebat? cur igitur[918] tu qui pietate ad accusandum excitatus es hunc Asellium esse inultum tam diu sinis? cur non habiti exemplo usus es ut per illum qui attulisset venenum de hoc praeiudicaretur?