[156] agit enim sic causam T. Attius, adulescens bonus et disertus, omnis civis legibus teneri omnibus; vos[831] auditis et attenditis silentio, sicut facere debetis. A. Cluentius, eques Romanus, causam dicit[832] ea lege, qua lege[833] senatores et ei qui magistratum habuerunt soli tenentur; mihi per eum recusare et in arce legis praesidia constituere defensionis meae non licet. si obtinuerit causam Cluentius, sicuti vestra aequitate nixi confidimus, omnes existimabunt, id quod erit, obtinuisse propter innocentiam, quoniam ita defensus sit; in lege autem quam attingere noluerit praesidi nil fuisse.