[155] habitus ne hoc quidem umquam recusavit quo minus vel ea[827] lege rationem vitae suae redderet qua non teneretur[828]. quae si vobis condicio placet, omnes id agamus ut haec quam primum in omnis ordines quaestio perferatur.
[cap.57] interea quidem, per deos immortalis! quoniam omnia commoda nostra, iura, libertatem, salutem denique legibus obtinemus, a legibus non recedamus, simul et illud quam sit iniquum cogitemus, populum Romanum aliud nunc agere, vobis rem[829] publicam et fortunas suas commisisse, sine cura esse, non metuere ne lege ea quam numquam ipse iusserit et quaestione qua se solutum liberumque esse arbitretur[830] per paucos iudices astringatur.