Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 151

[151] atque ut omittam leges alias omnis quibus nos tenemur, ceteri autem sunt ordines liberati, hanc ipsam legem: “ne quis iudicio circumveniretur”, C. Gracchus tulit; eam legem pro plebe, non in plebem tulit. postea L. Sulla, homo a populi causa remotissimus, tamen, cum eius rei quaestionem hac ipsa lege constitueret qua vos hoc tempore iudicatis, populum Romanum quem ab hoc genere liberum acceperat adligare novo quaestionis genere ausus non est. quod si fieri posse existimasset, pro illo odio quod habuit in equestrem ordinem nihil fecisset libentius quam omnem illam acerbitatem proscriptionis suae qua est usus[806] in veteres iudices in hanc unam quaestionem contulisset[807].