Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 150

[150] [cap.55] iniquum tibi videtur, Atti, esse non isdem legibus omnis teneri. primum, ut id iniquissimum esse confitear, eius modi est ut commutatis eis[800] opus sit legibus, non ut his quae sunt non pareamus. deinde quis umquam hoc senator recusavit ne[801], cum[802] altiorem gradum dignitatis beneficio populi Romani esset consecutus, eo se putaret durioribus legum condicionibus uti oportere? quam multa sunt commoda quibus caremus, quam multa molesta et[803] difficilia quae subimus! atque haec omnia tamen[804] honoris et amplitudinis commodo compensantur. converte nunc ad equestrem ordinem atque in ceteros ordines easdem vitae condiciones; non perferent. putant enim minus multos sibi laqueos legum et condicionum ac iudiciorum propositos esse oportere qui summum[805] locum civitatis aut non potuerunt ascendere aut non petiverunt.