Pular para o conteúdo

Pro A. Cluentio

Marcus Tullius Cicero · Parte 125

[125] dum vero eum fuisse Oppianicum constabit qui tabulas publicas municipi manu sua[633] corrupisse iudicatus[634] sit, qui testamentum interleverit, qui supposita persona falsum testamentum obsignandum curaverit, qui eum cuius nomine id obsignatum est interfecerit, qui avunculum fili sui in servitute ac vinculis necaverit[635], qui municipes suos proscribendos occidendosque curaverit[636], qui eius uxorem quem occiderat in matrimonium duxerit, qui pecuniam pro abortione[637] dederit, qui socrum, qui uxores[638], qui uno tempore fratris uxorem speratosque liberos fratremque ipsum, qui denique suos liberos interfecerit, qui, cum venenum privigno suo dare vellet[639], manifesto deprehensus sit[640], cuius ministris consciisque damnatis ipse adductus in iudicium pecuniam iudici dederit ad sententias iudicum corrumpendas, dum haec, inquam, de Oppianico constabunt neque[641] ullo argumento Cluentianae pecuniae crimen tenebitur, quid est quod te ista censoria sive voluntas sive opinio fuit adiuvare aut hunc innocentem opprimere posse videatur?