[124] quia verum est, idcirco grave debet esse, hoc quaeramus verum sit an falsum; removeantur auctoritates censoriae, tollatur id ex causa quod in causa non est; doce quam pecuniam Cluentius dederit, unde dederit, quem ad modum dederit[627]; unum denique aliquod a Cluentio[628] profectae pecuniae vestigium ostende. vince deinde bonum virum[629] fuisse Oppianicum, hominem integrum, nihil de illo umquam secus esse existimatum, nihil denique praeiudicatum. tum auctoritatem censoriam[630] amplexato[631], tum illorum iudicium cum re coniunctum esse[632] defendito.