Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 99

[99] at vero hic noster, quem principem ponimus, gravis acer ardens, si ad hoc unum est natus aut in hoc solo se exercuit aut huic generi studuit[208] uni nec suam copiam cum illis duobus generibus[209] temperavit, maxime est contemnendus. Ille enim summissus, quod acute et veteratorie dicit, sapiens iam[210], medius suavis, hic autem copiosissimus, si nihil aliud est, vix satis sanus videri solet. Qui enim nihil potest tranquille, nihil leniter, nihil partite definite distincte facete[211] dicere, praesertim cum causae partim totae sint eo modo partim aliqua ex parte tractandae si is non praeparatis auribus inflammare rem coepit[212], furere apud sanos et quasi inter sobrios bacchari vinulentus videtur[213].