Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 100

[100] tenemus igitur, Brute, quem quaerimus, sed animo; nam[214] manu si prehendissem, ne ipse quidem sua tanta eloquentia mihi persuasisset ut se dimitterem. [cap.29] sed inventus profecto est ille eloquens[215], quem numquam vidit Antonius. Quis est igitur is[216]? complectar brevi, disseram pluribus. Is est enim eloquens, qui et humilia subtiliter et alta[217] graviter et mediocria temperate potest dicere. Nemo is, inquies, umquam fuit.