[80] supellex est enim quodam modo nostra, quae est in ornamentis, alia rerum alia verborum. Ornatus autem verborum duplex[161] : unus simplicium alter conlocatorum. Simplex probatur in propriis usitatisque verbis, quod aut optime sonat aut rem maxime explanat[162]; in alienis aut translatum et factum[163] aliunde ut mutuo, aut factum ab ipso ac novum[164] aut priscum et inusitatum; sed etiam inusitata[165] ac prisca sunt in propriis, nisi quod raro utimur.