[79] ne calamistri quidem adhibebuntur; fucati vero medicamenta candoris et ruboris omnia repellentur; elegantia modo et munditia remanebit. Sermo purus erit et Latinus, dilucide planeque dicetur, quid deceat circumspicietur; [cap.24] unum aberit, quod quartum numerat Theophrastus in orationis laudibus: ornatum[158] illud, suave et adfluens. Acutae crebraeque sententiae ponentur et nescio unde ex abdito erutae; ac—quod[159] in hoc oratore[160] dominabitur—verecundus erit usus oratoriae quasi supellectilis.