Pular para o conteúdo

Orator

Marcus Tullius Cicero · Parte 38

[38] datur etiam venia concinnitati sententiarum et arguti[79] certique et circumscripti verborum ambitus conceduntur, de industriaque non ex[80] insidiis sed aperte ac palam elaboratur, ut verba verbis quasi demensa[81] et paria respondeant, ut crebro conferantur pugnantia comparenturque[82] contraria et ut[83] pariter extrema terminentur eundemque referant in cadendo sonum; quae in veritate causarum et rarius multo facimus et certe occultius. In Panathenaico autem Isocrates ea se [84] studiose consectatum fatetur; non enim ad iudiciorum certamen, sed ad [85] voluptatem aurium scripserat.