[37] sed quoniam plura sunt orationum genera eaque diversa neque in unam formam cadunt omnia, laudationum [scriptionum] et historiarum et talium suasionum, qualem Isocrates fecit Panegyricum multique alii qui sunt nominati sophistae, reliquarumque scriptionum[77] [rerum] formam, quae absunt a forensi contentione eiusque totius generis quod Graece ἐπιδεικτικὸν nominatur, quia[78] quasi ad inspiciendum delectationis causa comparatum est, non complectar hoc tempore; non quo neglegenda sit; est enim illa quasi nutrix eius oratoris quem informare volumus et de quo molimur aliquid exquisitius dicere. [cap.12] ab hac et verborum copia alitur et eorum constructio et numerus liberiore quadam fruitur licentia.