[191] [cap.57] sequitur ergo ut qui maxime cadant in orationem aptam numeri videndum sit. Sunt enim qui iambicum[527] putent, quod sit orationis[528] simillimus, qua de causa fieri ut is[529] potissimum propter similitudinem veritatis adhibeatur in fabulis, quod[530] ille dactylicus[531] numerus hexametrorum magniloquentiae sit accommodatior[532]. Ephorus autem, levis ipse orator et[533] profectus ex optima disciplina, paeana sequitur aut dactylum, fugit autem spondeum et trochaeum. Quod enim[534] paean habebat tris brevis, dactylus autem duas, brevitate et celeritate syllabarum labi putat verba proclivius contraque accidere in spondeo et trochaeo; quorum [535]quod alter e longis constet alter e brevibus, fieri[536] alteram nimis incitatam alteram nimis tardam orationem, neutram temperatam.